1 | Ubi superiorem absolvi epistolam, et perferendam tibi tradidi, venit in mentem illud quod Dominus in manu Aggaei prophetae locutus est dicens: Si tempus vobis est ut habitetis in domibus caelatis (Aggae. I, 4)? Quid ergo istud est, nisi in superioribus habitandum, non in vallestribus et subterraneis habitaculis? Qui enim infra terram habitant, non possunt aedificare templum Dei, et dicunt: Non venit tempus ut aedificetur domus Domini (Ibid., 2); simul quia luxuriosorum est hypogaea quaerere, captantium frigus aestivum, eo quod resoluti deliciis aestus aliter ferre ac tolerare non queant, et ideo requirant umbrosa penetralia: vel quod desidiosi ignava sub terris agant otia: deinde quod tenebrosa illos et opaca delectent magis, quibus operiri flagitia sua credant, secundum illud: Tenebrae circumdant me ut parietes, quem vereor (Eccl. XXIII, 26)? Sed frustra hoc sperant, cum profunda abyssi et abscondita Deus cernat, et omnia deprehendat, antequam fiant (Sap. VIII, 8). |