Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 23.
1 | Intus ergo esto, intra Hierusalem, intra animam tuam pacificam, mitem atque tranquillam. |
2 | Non exeas de ea, neque descendas vas tuum istud, aut honoribus, aut divitiis, aut arrogantia attollere. |
3 | Intus esto, ut per te alienigenae non transeant, peccata animam tuam non transeant, vanae operationes et cogitationes inanes: non transibunt autem, si sanctificaveris bellum pro devotionis et fidei certamine, pro veritatis studio adversus passionum illecebras, et sumpseris arma Dei adversum spiritales nequitias, et astutiam diaboli, qui pertentat sensus nostros fraude ac dolo; quem mansuetus bellator facile proterit, qui non serat iurgia, sed sicut decet servum Domini, cum modestia fidem doceat, et eos qui adversantur, redarguat. |
4 | De hoc dicit Scriptura: Qui mansuetus est, bellator exsurgat (Ioel III, 9), et infirmus dicat: Omnia possum in eo, qui me confortat (Phil. IV, 13). |