Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 21.
1 | Si quis igitur incola esse coeperit illius civitatis supernae, incola videlicet conversatione ac moribus, non discedat ab ea, non exeat; non reflectat vestigium, non corporis dico, sed mentis vestigium, non revertatur retro. |
2 | Retro luxuria, retro impuritas est. |
3 | Denique ascendens ad montem Loth, retro reliquit sodomitana flagitia: quae autem respexit retro, non potuit ad superiora evadere (Gen. XIX, 30). |
4 | Non ergo pedes tui retro, sed mores non revertantur. |
5 | Non fiant manus tuae remissae, et devotionis tuae ac fidei genua dissoluta. |
6 | Non fiat voluntatis tuae recidiva infirmitas, non ullus intercursus criminum. |
7 | Sed ingressus es, mane: pervenisti, consiste: salvans salva animam tuam (Gen. XIX, 17). |