3 | Imaginem istam mundi foris relinque, foris malitiam: introduc autem bonitatem mentis, quae habet gratiam in ligno vitae; si laverit stolam suam, et ingrediatur in civitatem, quae vera est gratia sanctorum, in qua est Dei tabernaculum, circa quod Scribae Domini praetendunt, ubi non dies, aut sol, aut luna lumen ministrant: sed ipse Dominus lumen est, totam illam civitatem illuminans (Apoc. XXI, 23); est enim lux mundi (Ioan. VIII, 12): non utique lux visibilis, sed animarum, quae in hoc mundo sunt, intelligibilis claritudo, quibus se splendenti lumine rationabilis infundit prudentiae, praedicatur in Evangelio (Luc. XXIV, 32), incorporeae virtutis inflammans vapore secreta mentium animorumque penetralia. |