monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 18. <<<     >>> 20.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 19.

1 Quis autem peculiatus ad vitam aeternam transit, nisi virtutum fultus peculio, quod receptum omnibus, solis divitibus impossibile pronuntiatur (Matth. XIX, 26)? Non ergo his uti beatum est, sed illud videre, quo ista despicias, et vana veri refellas, atque inania et cassa iudices, illam nudae veritatis pulchritudinem diligas, quae has saeculi fucosissimas vanitates redarguat.
Ambrosius HOME