monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 18.

1 Vitae igitur fons est summum illud bonum, ex quo vivendi substantia ministratur omnibus: ipsum autem in se habet vitam manentem.
2 A nullo quasi inops accipit: largitur bona aliis, non aliunde assumit sibi; neque enim nostri indiget.
3 Unde et ait ex persona hominis: Quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2).
4 Quid ergo pulchrius, quam ei appropinquare, ei adhaerere? quae maior voluptas est? Quod is qui viderit, et de fonte aquae vivae gratis gustaverit, quid potest aliud desiderare? quae regna? quas potestates? quam pecuniam? cum advertat quam miserae etiam hic regum conditiones sint, quam mutabiles imperii status, quam exigua vitae huius spatia, quanta in ipso imperio servitia; cum ad aliorum, non ad suum vivant arbitrium.
Ambrosius HOME