Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 17.
1 | Et ideo terras fugito, in quibus invidia est, ubi ambitio, ubi contentio. |
2 | Boni ergo illius capacem se anima tua praebeat; ut supra nubes volet, sicut aquila renovetur, sicut aquila pennas emittat; ut renovatis alarum remigiis, alta petere non reformidet, hanc habitationem relinquat: terrenum enim habitaculum gravat animam (Sap. IX, 15). |
3 | Exuat vetera, abiiciat erroris desideria, abluat oculos suos; ut videat illum fontem verae sapientiae, illum fontem vitae aeternae, qui affluit atque exundat omnibus, nullius indigens. |
4 | Quis enim dedit illi, cum ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia sint (Rom. XI, 35)? |