monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 16.

1 Hae sunt aegritudines animae graves, quibus plerumque ad mortem cogitur; dum oculi eius caecantur, ut non videant verae lumen gloriae, et divitias aeternae haereditatis.
2 Quod si eos ad Deum semper intendat, accipiet a Christo fulgorem sapientiae; ut illuminatum in agnitione Dei habeat obtutum, videat illam spem nostrae vocationis, aspiciat illud quod est bonum, et placitum, et perfectum.
3 Quod enim bonum, complacitum Patri: quod complacitum, perfectum; sicut habes in Evangelio, ubi dicit Dominus: Diligite inimicos vestros, ut imitemini Patrem, qui pluit super iustos et iniustos (Matth. V, 44 et seq.); quod est utique bonitatis.
4 Et postea concludit, dicens: Estote perfecti sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est (Rom. XIII, 10).
5 Charitas enim perfecta est: denique plenitudo Legis est.
6 Quid autem tam bonum quam charitas, quae malum non cogitat?
Ambrosius HOME