monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 15.

1 Cum hoc igitur anima nostra sit, et sit (si fieri potest) semper; ut et nostrum possit quis dicere: Anima mea in manibus tuis semper (Psal. CXVIII, 109).
2 Erit autem, si non in carne sit, sed in Spiritu: erit, si se terrenis non misceat.
3 Cum enim ad carnalia reflectitur, tunc ei illecebra obrepit corporis, tunc ira et indignatione exaestuat, tunc moestitia afficitur, tunc supinatur per arrogantiam, tunc dolore affligitur.
Ambrosius HOME