Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 14.
1 | Ergo anima nostra, quae Deo vult appropinquare, elevet se a corpore, semper illi summo adhaereat, illi bono quod est divinum, quod est semper, et quod erat ab initio, et quod erat apud Deum, hoc est, Dei Verbum. |
2 | Ipsum est illud divinum, in quo vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28). |
3 | Ipsum est quod erat in principio, ipsum est quod est: Dei enim Filius Iesus Christus in vobis, inquit, est: in quo non fuit, Est et Non; sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19). |
4 | Ipse dixit Moysi, ut diceret: Qui est, misit me (Exod. III, 14). |