Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 13.
1 | Itaque sciens quid vidisset in paradiso, vel quid audisset, clamabat dicens: Quid adhuc velut videntes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.). |
2 | Volebat enim nos in figura esse istius mundi, non in possessione atque usu; ut ita utamur hoc mundo tamquam non utamur, tamquam praetereuntes, non tamquam residentes: ambulantes tamquam in imagine saeculi, non in cupiditate, ut velocissima disputatione ipsam imaginem huius mundi transeamus. |
3 | Denique ipse fide ambulans, non specie, peregrinabatur a corpore, aderat Domino; et cum esset in terris, non in terrenis, sed in coelestibus conversabatur. |