Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 12.
1 | Anima igitur quae illud videt, corpus hoc non requirit, minimamque sibi familiaritatem cum eo esse debere intelligit, renuntiat saeculo, abducit se a vinculis carnis, exuit omnibus voluptatum istarum nexibus. |
2 | Denique Stephanus Iesum videbat, et lapidari non formidabat; immo cum lapidaretur, non pro se, sed pro illis a quibus perimebatur, rogabat (Act. VII, 55 et seq.). |
3 | Paulus quoque raptus usque ad tertium coelum, cum corpore esset, an sine corpore, nesciebat: raptus, inquam, in paradisum, usum proprii iam non sentiebat corporis; et audiens verba Dei, quomodo ad corporis infirmitates descenderet, erubescebat (II Cor. XII, 2). |