3 | Doceat te Propheta, qui gustavit, et ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 113)! Quid enim aliud desiderat anima, quae semel suavitatem Verbi gustaverit, quae semel claritatem eius viderit? Moyses in monte positus quadraginta diebus Legem accipiens, cibum corporis non requirebat (Exod. XXXIV, 28): Elias ad illam festinans requiem, rogabat ut acciperetur a se anima sua (III Reg. XIX, 4): Petrus aspiciens et ipse in monte Dominicae resurrectionis gloriam, nolebat descendere, dicens: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4). |