monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 10.

1 Hoc igitur verum et summum bonum, si illo concupiscibili suo et delectabili anima gustaverit, et duabus his hauserit affectionibus, excludens dolorem et formidinem, incredibiliter exaestuat.
2 Osculata enim Verbum Dei, modum non capit, nec expletur, dicens: Suavis es, Domine, et in iucunditate tua doce me iustificationes tuas (Psal. CXVIII, 68).
3 Osculata Dei Verbum, concupiscit super omnem decorem, diligit super omnem laetitiam, delectatur super omnia aromata, cupit frequenter videre, saepe intendere, cupit attrahi, ut sequi possit.
4 Unguentum, inquit, exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2); propterea te diligimus adolescentulae, propterea certamus, sed comprehendere te non possumus.
5 Attrahe nos, ut possimus currere, ut odore unguentorum tuorum accipiamus virtutem sequendi.
Ambrosius HOME