Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 8.
1 | Ipse est ergo Dominus Iesus summum bonum, quod nobis annuntiatum a prophetis, praedicatum ab angelis, promissum a Patre, evangelizatum est ab apostolis (I Tim. III, 16). |
2 | Qui nobis tanquam maturitas advenit: nec solum tanquam maturitas, sed tanquam maturitas in montibus adest; ut nihil acerbum, nihil immaturum in nostris consiliis sit, nihil immite, nihil asperum in operibus ac moribus, qui primus Evangelizans bona adfuit. |
3 | Unde et ait: Ipse qui loquebar, adsum, id est, qui loquebar in prophetis (Hebr. I, 1), adsum in corpore, quod suscepi ex Virgine: adsum interior imago Dei, character substantiae; et adsum ut homo. |
4 | Sed quis cognoscit me? Hominem enim viderunt, sed operibus supra hominem crediderunt. |
5 | An non ut homo, cum Lazarum fleret (Ioan. XI, 35); et rursus supra hominem, cum eum resuscitaret? An non ut homo, cum vapularet; et rursus supra hominem, cum totius mundi peccatum tolleret (Ioan. I, 29)? |