1 | Haec bona nobis praedicant Evangelistae. |
2 | Haec bona requirens David, ait: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6)? Et ostendit ipsum esse bona, subiiciens: Signatum est in nobis lumen vultus tui (Ibid.,). |
3 | Quis autem lumen vultus Patris, nisi splendor gloriae, et imago invisibilis Dei (Hebr. I, 3), in quo et videtur et clarificatur Pater, sicut ipse clarificat Filium suum (Ioan. XVII, 5) ? |