Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 6.
1 | In illo igitur simus, atque in eo maneamus, de quo et Esaias dicit: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7)! Qui sunt qui evangelizant, nisi Petrus, nisi Paulus, nisi omnes apostoli? Quid evangelizant nobis, nisi Dominum Iesum (I Cor. I, 1)? Hic est pax nostra, hic est bonum illud summum; quia ipse bonus ex bono, ex arbore enim bona bonus fructus legitur (Matth. VII, 18). |
2 | Denique et spiritus eius bonus, qui ex ipso accipit, et deducit Dei servulos in viam rectam (Psal. CXLII, 10). |
3 | Quis autem habens Spiritum Dei in se, neget bonum, cum ipse dicat: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. X, 15)? Hoc bonum veniat in animam nostram, in nostrae mentis viscera, quod propitius Deus dat petentibus se. |
4 | Hic est thesaurus noster, hic est via nostra, hic est sapientia nostra, iustitia nostra, pastor noster, et pastor bonus, hic est vita nostra. |
5 | Vides quanta bona in uno bono! |