Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 5.
1 | Huius boni cognitionem quaerebat David sicut ipse significat, dicens: Unam petivi a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationes Domini, et considerem templum eius (Psal. XXVI, 4). |
2 | Denique hoc esse summum bonum subtexuit statim in eodem psalmo: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ibid., 13). |
3 | Hic enim quaeritur, illic facie ad faciem plene videbitur. |
4 | Hoc bonum in domo Dei est, in illo secreto eius ac recessu. |
5 | Unde iterum ait: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). |
6 | Alibi quoque hanc summam esse benedictionis expressit, dicens: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt Hierusalem (Psal. CXXVII, 5). |
7 | Ideo beatus qui illic habitat in ingressu fidei, hospitioque mentis, devotionis habitaculo, conversatione virtutis. |