1 | Huius cognitionem aperit sanctis suis Deus bonus, et donat hoc de thesauro suo bono, sicut testificatur lex sacra dicens: Quia iuravit Dominus patribus tuis dare tibi et aperire thesaurum suum bonum (Deut. XXVIII, 11, 12): de quo thesauro coelesti dat pluviam terrae suae, benedicere omnia opera manuum tuarum. |
2 | Haec est pluvia eloquium Legis, quod irrorat animam illam fecundam et fertilem bonorum operum; ut habeat humorem gratiae (Deut. XXXII, 2). |