Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 3.
1 | Est ergo et fenum, quo aluntur greges ovium, qui emittunt vellera sapientiae, et dant amictum prudentiae. |
2 | Et fortasse hoc est fenum montanum, in quod verba descendunt prophetae: sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 2); et quod diligenter colligit sapiens, ut sint ei oves ad vestitum, spiritalis utique velaminis (Prov. XXVII, 25). |
3 | Habet ergo cibum suum et amictum anima, quae illi summo bono adhaeret, quod est divinum: quod apostolus Petrus suadet quaerendum; ut per eius cognitionis acquisitionem divinae simus consortes naturae (II Petr. I, 4). |