Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 2.
1 | Nos quantum possumus, intendamus illo animum, et in illo simus, illud animo teneamus, quod est pulchrum, decorum, bonum, ut fiat illuminatione eius et fulgore speciosa anima nostra, et mens dilucida. |
2 | Nam si oculi nostri cum aliqua obducuntur caligine, pascuntur agrorum viriditate et specie nemoris, vel collis herbosi omnem inaequalitatem aegrescentis obtutus repellunt, et quadam salubri specie pupillae ipsae atque orbes colorari videntur; quanto magis hic mentis oculus cum illud summum intuetur bonum, et in eo versatur, atque eo pascitur, splendescit atque enitet, ut fiat illud quod scriptum est: Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. XXI, 21)! Denique qui scienter agnoscit animas gregis sui, curam adhibet herbis campestribus, ut sint ei pascua plurima; herbis enim suavioribus et agni pinguiores fiunt, et succus lactis salubrior. |
3 | Quibus pascuis usi sunt divites illi, qui manducaverunt et adoraverunt (Psal. XXII, 1); sunt enim bona fidei pascua in quibus collocatur sanctus Dei. |