monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 7. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 8.

1 Sit gressus ad superiora; quia melius est ascendere.
2 Denique, sicut lectum est hodie: Vae iis, qui descendunt in Aegyptum (Esai. XXXI, 1)! Non utique transire in Aegyptum criminosum est: sed transire in mores Aegyptiorum, transire in eorum perfidiae saevitatem, et luxuriae deformitatem.
3 Qui eo transit, descendit: qui descendit, cadit.
4 Declinemus itaque Aegyptium hominem, et non Deum.
5 Vitiis enim suis etiam ipse rex Aegyptiorum in potestatem est datus, cuius comparatione Moyses Deus aestimatus est, imperans regnis, subiiciens sibi potestates.
6 Unde ei dictum legimus: Faciam te in Deum regi Pharaoni (Exod. VII, 1).
7 Vale, et nos, ut facis, quasi filius dilige.
Ambrosius HOME