monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 5.

1 Quid igitur nobis cum istius saeculi via, in qua est tentatio, immo ipsa vita hominis tentatio est, et exilior quam sermo fabularum, habitare in luteis domibus, dies et noctes in lucris ponere, et de lucris semper cogitare, et sicut mercenarios diurnam mercedem quaerere, atque, ut cicadas aiunt, aura quadam pasci cupiditatum? Vere sicut cicadas, quia de die in diem vivunt, questu rumpuntur suo.
2 Quid enim aliud sunt homines nullius ponderis, nullius disciplinae, nisi ut videantur sicut cicadae, ad mortem nati diurnam, strepentes magis quam loquentes? Qui sub ardore ferventium cupiditatum se mulceant cantu sibi noxio, statimque occidant, nullum fructum ferentes, nihil habentes gratiae.
3 Horum igitur viae noxiae tortuosaeque serpentium, qui venenato lapsu corporis sese trahunt, atque in spiram nequitiae sese colligunt, et erigere non queunt ad coelestia
Ambrosius HOME