Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 4.
1 | Has igitur devias semitas declinantium, et illum deficientium pulverem, qui propter suam appetentiam ceciderunt saepe in deserto, derelinquamus. |
2 | Convertamur autem, et sequamur sapientiae viam, quam non calcaverunt filii glorificantium se et iactantium, quam interitio ignorat, mors nescit; quia Deus direxit eam: Abyssus dixit: Non est in me: mare dixit: Non est mecum (Iob. XXVIII, 14). |
3 | Sed si quaeris viam sapientiae et disciplinae, colere Deum, atque ei subditum esse sapientia est: abstinere autem a peccatis disciplina est. |