1 | Supergrediamur igitur plebeias opiniones, et strata quaedam gregalis conversationis, ac detritae viae orbitas declinemus, ac vulgaris semitae solum, quam currit ille, cuius vita levior cursore, de quo dicitur: Transivit, et non vidit (Iob. IX, 25). |
2 | Sed quaeramus nobis viam inaccessam sermonibus insolentium, inviam operibus imperitorum, quam nullus maculosus deterat, maculosus scilicet ignaviae suae sordibus, et fumo iniquitatis oblitus, tenebrisque et parietinis quibusdam animae ruinosus, qui nullam virtutis suavitatem gustaverit, aut certe limis eam spectandam magis quam directo affectu, et aperto sinu mentis suscipiendam arbitratus sit: et (quod plerique amant, qui sibi faceti atque urbani videntur, pulchritudinem sapientiae in dedecus versutiae transfigurantes) veram non intuens gratiam, tamquam in nocte positus, non credit in die viventibus; quia de numero Themanorum et Sabaeorum est deficientium et avertentium se a veritate de quibus dicit Iob: Videte vias Themanorum, et semitas Sabaeorum; quia confusionem incident, qui in civitatibus et divitiis spem habent. |