monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 2.

1 Vides divisiones? Nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio atque usu et moribus inconditae multitudinis? Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis.
2 Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet secretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscat, si nihil in te aspiciat, quod ultra se inveniat, si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur, offendat?
Ambrosius HOME