Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 1.
1 | Pythagoricum mandatum in aliquorum scriptis praedicari invenimus, quod ille discipulos suos communem atque usitatam populo prohibuerit ingredi viam. |
2 | Sed hoc unde assumpserit, non est incognitum. |
3 | Nam cum ex populo Iudaeorum, ut plerique arbitrantur, genus duxerit, ex eius disciplina derivavit etiam magisterii praecepta: meritoque magnus apud philosophos habitus; aequalem, ut aiunt, vix reperit. |
4 | Legerat itaque in Exodo Moysi divino praeceptum esse oraculo: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 15) Id etiam praeceptum Iesu Nave (Iosue V, 16), videlicet ut detritae et popularis viae deponerent pulverem, qui viam Domini ambulare desiderarent. |
5 | Legerat praeceptum eidem Moysi, ut montem cum sacerdotibus ascenderet, populus autem seorsum staret (Exod. XXIV, 13, 14). |
6 | Separavit igitur sacerdotes a populo, et postea ipsum Moysen intra nubem introire praecepit. |