Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 17.
1 | Sequamur ergo sanctum Iacob, et vias eius; ut perveniamus ad eas passiones, ad eas congressiones, perveniamus ad humerum, perveniamus ad patientiam matrem fidelium, et ad patrem Isaac, id est iucunditatis capacem, laetitiae redundantem. |
2 | Ubi iam patientia, ibi laetitia; quia post tribulationes patientia, patientia autem probationem operatur, in qua est spes, de qua non confundimur; quoniam qui non fuerit confusus crucem Christi, nec Christus confundetur in eo (Rom. V, 3). |
3 | Vale, fili, et non erubescas patrem interrogare, qui non erubescis in passionibus Christi gloriari. |