monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 15.

1 Sequatur qui paratus est, ingrediatur viam quae ducit ad Mesopotamiam; ut qui eam petit, per aquas transeat, aquas Tigris atque Euphratae, fortitudinis atque iustitiae, per lacrymas poenitentiae, baptismum gratiae.
2 In ea est via exercitus Dei; omnes enim qui sunt in Ecclesia, Deo militant.
3 In ea est grex ille insignis diversarum virtutum, quem Iacob sibi elegit; omnis enim sine signo anima, indocta et inerudita est, disciplinarum nescia: quae autem insignita, eadem dives operum, et gratiarum opima.
Ambrosius HOME