Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 14.
1 | An opinatus es quia aurum tuum desiderarem? Sed non habes aurum igne examinatum, quo iusti probantur (Psal. XI, 7). |
2 | An quia argentum cuperem? Sed non habes argentum, qui non habes splendorem alloquii coelestis. |
3 | Sed fortasse speravi quod adiiceres mihi ad obsequium servulos tuos? Ego vero liberos quaero, fugio servos peccati. |
4 | Sed forte comites itineris, et duces viarum necessarii fuerunt? Utinam sequi possent! ego illis monstrarem Domini vias. |
5 | Sed qui Deum nescitis, vias eius quomodo novistis? Vias eius ingrediuntur electi Domino: non quicumque intrant eas, sed tamen nemo excluditur. |