1 | Non enim talibus deductoribus ad Ecclesiam Christi pervenitur, ad quam tendebat Iacob; ut eo deduceret populorum copias, inveheret nationum divitias, posteritatem infunderet, fugiens umbras inanium rerum, praeferens insensibilibus simulacris virtutum spirantem decorem, plausibilibus praeponens seria. |
2 | Vides enim quemadmodum convivia gentiles adornent, festa annuntient: sed ea piis mentibus infestiora sunt; quia iis plerique decipiuntur, dulcibus capiuntur epulis, capiuntur saltantium choris: dum ieiunia nostra fugiunt, dum ea sibi aspera putant, dum corpori noxia et molesta arbitrantur. |