monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 12.

1 Sed quomodo me dimisisses? An cum laetitia tua, quae plena est moestitudinis, cum tympanis scilicet atque organis immoderata modulantibus, et sonis tibiarum suavibus insuavia resultantibus, sonis dissonis, crepitibus discrepantibus, vocibus mutis, cymbalis animam ferientibus? His me delectari posse credidisti? his revocari? Haec sunt quae ego fugi: nec vereor verborum tuorum invidiam.
2 Fugi, ne me talia sequerentur, ne quid de tuis accipiens abirem.
Ambrosius HOME