Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 11.
1 | Secutus sanctum Iacob et filias suas; ne forte apud eas suorum vitiorum reperiret aliquid, et revocandi ad se haberet auctoritatem, coarguens iustum, cum ratione esset redargutus, et nihil respondere ac referre posset, quo eum deberet tenere: Si annuntiasses, inquit, mihi, emisissem te (Ibid., 27). |
2 | In quo prodidit quid iustus fugerit, ne eum prosequeretur, ne deduceret, ne tali comitatu stipatus procederet. |
3 | Primum quod multorum dominorum mancipio se subiicere non debuit; ut ab eo tamquam servulus dimitteretur. |
4 | Deinde quia vir exercitio intentus, et quaerens veram viam ad virtutem persequi, non hominem deductorem, sed oracula quaesivit coelestia. |
5 | Quae me, inquit, hinc praeceperunt abire, et nunc comitantur viantem. |