monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 10.

1 Adiiciunt etiam causam secessionis, quia veram gloriam, et boni thesauri copias amisit Laban, in quibus nascimur.
2 Vigor datus est mentis, et bona moneta imaginis Dei et similitudinis; quia spiritalis moneta.
3 Amisit, quia splendida magis saeculi elegit, quam vera et utilia vitae suae: quorum decor expertem divinorum bonorum praeterit; quoniam ille quae putat pulchra, in iis se fallit ipsum et decipit.
4 Unde audi eius verba, et iudica.
Ambrosius HOME