1 | Unde cum vir exercitatus earum sententiam quaereret, vocem emittunt probatae iam diuturno exercitio virtutis: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri (Gen. XXXI, 14)? id est, consulis nos utrum velimus ab eo recedere? Quasi vero non cognoveris quod nullam habeamus cupiditatem eius societatis, neque nos dulcis pluribus saecularium divitiarum cupiditas teneat, aut luxuriae laetitia? Haec sunt quae nos misera, ac nobis aliena duximus: haec sunt quae plena inopiae atque egestatis arbitramur. |