monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 8.

1 Fugienda est igitur talium societas, etiamsi qua generis copulentur necessitudine: noxiae sunt enim conversationes cum insipientibus, et inficiunt sobriam mentem ac decolorant; quia sicut adhaerens sancto sanctus eris, ita cum perverso perversus eris (Psal. XVII, 26, 27).
2 Frequenter enim accidit, ut quis contra propositum suum intemperantem audiens, cum velit ipse continentiae disciplinam tenere, fuco insipientiae coloretur, meritoque contrariae sibi sunt et repugnantes disciplina atque insolentia.
Ambrosius HOME