1 | Haec ergo possidentes Lia et Rachel, opes patrias non requirebant, in quibus erat pecunia adultera, irrationabilis species, et spiritalis expers vigoris. |
2 | Denique quasi divites et liberae non eum divitem, sed egentem arbitrabantur. |
3 | Omnis enim bonarum et liberalium consors disciplinarum neminem insipientium divitem putat, sed inopem atque egenum, abiectum quoque; etsi regalibus divitiis affluat, et superbus auro suam iactet potentiam. |