Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 5.
1 | Nunc audiamus quomodo quae habet virtus, non habeat ignavia; aiunt enim: Omnes divitiae et gloria, quam tulit Deus patri nostro, nobis erit, et filiis nostris (Ibid., 26). |
2 | Merito, Deo arbitro, dicunt esse sublata, quia ipse est auctor bonorum, cuius gratia ignavi exuuntur; quia decorem haereditatis divinae capere improbi atque infirmi non queunt: succedit autem intentus, et spiritum in se fortis habens. |
3 | Quis autem fortis nisi solus Deus, qui omnia coercet et regit? |