1 | Denique sanctae illae tali coniugio Lia et Rachel, una laboriosa, altera aspiratio fortis, refugientes non generis necessitudinem, sed morum discrepantiam; cum viri exerciti Iacob sermone edoctae essent, quod vellet discedere, ut Laban et filiorum eius invidiam declinaret atque ignaviam, responderunt: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri? Nonne sicut alienae aestimamur ei? Vendidit enim nos, et devoravit pretium nostrum (Gen. XXXI, 14, 15). |
2 | Ecce primum, quia ignavus et invidus laboriosam et disciplinae tenacem alienat a se ac defugit, seseque cupit separare; quoniam eas oneri esse cernit sibi, putat se lucrum fecisse, quod alienavit eas, et hoc esse suum pretium iudicat, eumque fructum voluptatis suae. |