monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 3.

1 Quae ergo Aegyptius refugit, Aegyptius ille et non homo, haec tu amplectere, qui habes humanitatis scientiam.
2 Illa autem declina, quae illi sequuntur atque eligunt; quoniam duo sibi ista congruere non possunt, prudentia et insipientia.
3 Itaque sicut iis quae in quodam censu imprudentiae atque intemperantiae sunt, abdicat se prudentia, abdicat continentia: ita eorum exsors omnis insipiens est atque incontinens, quae in bonis atque in haereditate sapientis viri sunt et continentis.
Ambrosius HOME