monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 1.

1 Moveri te significasti mihi, eo quod legeris: Abominanda apud Aegyptios immolemus Deo (Exod. VIII, 26).
2 Sed habuisti quo istud solveres; quia in Genesi scriptum est quod Aegyptii pastorem pecorum abominabantur (Gen. XLVI, 34), non utique propter hominem, sed propter pecora.
3 Illi enim aratro terram invertebant: Abraham autem, et Iacob, et postea Moyses et David pastores fuerunt, regalem quamdam in hoc munere disciplinam induentes.
Ambrosius HOME