monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 18. <<<     >>> 20.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 19.

1 Cui respondit Dominus: Nec ego te damnabo.
2 Adverte quomodo propriam sententiam temperavit; ut Iudaei de absolutione mulieris calumniari nihil possent, sed in se magis calumniam retorquerent, si queri vellent: dimittitur enim mulier, non absolvitur: quia deerat accusator, non quia innocentia probabatur.
3 Quid ergo quererentur, qui priores a persecutione criminis et ab exsecutione supplicii destiterunt?
Ambrosius HOME