monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 16.

1 Denique discedentibus illis, remansit solus Iesus, et mulier in medio stans.
2 Donaturus peccatum, solus remanet Iesus, sicut ipse ait: Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis (Ioan., XVI, 32); non enim legatus, neque nuntius, sed ipse Dominus salvum fecit populum suum (Esai. LXIII, 8).
3 Solus remanet; quia non potest hoc cuiquam hominum cum Christo esse commune, ut peccata condonet.
4 Solius hoc munus est Christi, qui tulit peccatum mundi (Ioan. I, 29).
5 Meruit et mulier absolvi, quae recedentibus Iudaeis, remansit sola cum Iesu.
Ambrosius HOME