monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 15.

1 Audientes autem hoc verbum, exierunt foras unus post unum, incipientes a senioribus, et sedebant cogitantes de se (Ioan. VIII, 6).
2 Et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans.
3 Bene ait quod exierunt foras, qui nolebant esse cum Christo.
4 Foris littera est, intus mysteria.
5 Sequebantur enim divinarum lectionum quaedam velut arborum folia, non fructum; qui vivebant in umbra Legis, et solem iustitiae videre non poterant.
Ambrosius HOME