1 | Quae cum dicerent, Iesus inclinato capite, digito scribebat in terra. |
2 | Et cum exspectarent, ut audirent eum, erigens caput dixit: Qui sine peccato est, prior lapidet eam. |
3 | Quid tam divinum, quam ista sententia; ut is peccata puniat, qui exsors ipse peccati sit? Quomodo enim feras alieni ultorem, et proprii criminis defensorem? Nonne se magis ipse condemnat, qui in alio damnat, quod ipse committit? |