Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 11.
1 | Oblata erat a Scribis et Pharisaeis Domino Iesu adulterii rea (Ioan. VIII, 3 et seq,). |
2 | et hac oblata fraude, ut si eam absolveret, Legem solvere videretur: sin vero damnaret, propositum sui mutaret adventus; quia peccata omnium remissurus advenit. |
3 | Denique supra ait: Ego non iudico quemquam (Ioan. VIII, 15). |
4 | Offerentes ergo eam, dixerunt: Hanc mulierem invenimus publice maechantem. |
5 | Scriptum est enim in lege Moysis omnem maecham lapidari. |
6 | Tu vero quid dicis de ea (Levit. XX, 10)? |