Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 7.
1 | Ideo habes neque septem dierum purgationem sine trium dierum esse purgatione (Exod. XII, 3). |
2 | Septem dierum purgatio secundum Legem (Levit. XII, 2), quae in specie praesentis sabbati spiritale sabbatum annuntiavit: trium dierum purgatio secundum gratiam, quae Evangelii testificatione signatur (Luc. XXIV, 7); quia tertio die Dominus resurrexit. |
3 | Ubi poena praescribitur, debet esse poenitentia peccatorum: ubi remissio donatur, gratia est. |
4 | Praecedit poenitentia, sequitur gratia. |
5 | Neque poenitentia ergo sine gratia, neque gratia sine poenitentia; debet enim poenitentia prius damnare peccatum, ut gratia possit abolere. |
6 | Ideo typum Legis accipiens Ioannes baptizavit in poenitentiam, Christus ad gratiam (Matth. III, 11). |