Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 5.
1 | Qui tale habebat iudicium, videamus quid ipse iuxta gazophylacium positus conferebat; non enim otiose viduam praetulit duo aera mittentem. |
2 | Pretiosa ista paupertas est fidei opulenta mysterio. |
3 | Ista sunt duo aera quae Samaritanus ille Evangelicus ad eius curanda vulnera, qui incidit in latrones, stabulario dereliquit (Luc. X, 35). |
4 | Ergo et ista specie vidua, in typo Ecclesiae, hoc gazophylacio sacro conferendum putavit, quo pauperum sanarentur vulnera, peregrinorum ieiunia sedarentur. |