monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 4.

1 At quo loci hoc iudicat Christus? Nam plerumque secundum qualitates locorum in quibus docebat famulos suos, disputationes suas formare dignatus est, ut in porticu Salomonis, hoc est, sapientis, deambulans loquebatur: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30); ut in templo Dei dicebat: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit (Ioan. VII, 16).
2 Hoc quoque iudicium in templo positus exercet, sicut scriptum est in posterioribus; sic enim habes: Haec verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo; et nemo apprehendit eum (Ioan. VIII, 20).
3 Quid est gazophylacium? Collatio fidelium, sumptus pauperum, requies egenorum, iuxta quod sedens Christus, ut habes secundum Lucam, duo aera mulieris viduae divitum muneribus censuit praeferenda (Luc. XXI, 2), divino videlicet testimonio praeferens opimae praemiis largitatis sedulae liberalitatis affectum.
Ambrosius HOME