1 | Et ideo maiores maluerunt indulgentiores esse circa iudices; ut dum gladius eorum timetur, reprimeretur scelerum furor, et non incitaretur: quod si negaretur communio, videretur criminosorum vindicata poena. |
2 | Maluerunt igitur priores nostri, ut in voluntate magis abstinentis, quam in necessitate sit legis. |
3 | Vale, et nos dilige; quia nos quoque te diligimus. |